Missus est Angelus Gabriel a Deo, in civitatem Galileae, cui nomen Nazareth ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David et nomen virginis Maria. Et ingressus Angelusad earn dixit: "Ave, ave gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus." Quae cum audissetturbata est in sermone ejus. Et cogitabat qualis esset ista salutatio. Et ait Angelus ei:"Ne timeas Maria, netimeas Maria invenisti enim gratia apud Deum. Ecce concipies in utero et paries filium et paries filium. Etvocabis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus, hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur. Et dabit illi Dominus Deus sedem David paths ejus. Et regnabit in domo Jacob in aeternum. Et regni ejus non erit finis,non erit, non erit finis."Dixit autem Maria ad Angelum: "Quo modo fiet istud quoniam virum noncognosco?" Et respondens Angelus dixit ei: "Spiritus Sanctus superveniet in Te et virtus Altissimiobumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex Te Sanctum vocabitur Filius Dei. Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senectute sua, et hic mensis sextus est illi quae vocatur sterilis. Quia non erit impossibilie apud Deum omne verbum." Dixit autem Maria: "Ecce ancilla Domini, ancilla Domini. Fiat mihisecundum verbum tuum."
|